Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 108 Cic. Luc. 110 () >>Cic. Luc. 112

109'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et [Note] in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam [Note] Antipatrum reprensum [Note] quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum [Note] contrarium; [Note] non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, <si quicquam conprendi posse> [Note] dicatur. illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit [Note] nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapientis esse <diceret>, [Note] nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit. 110sed ut illa [Note] habet probabilia non [Note] percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus<que sit>, [Note] nescire se dicat. in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid [Note] faciat nec quid respondeat.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 108 Cic. Luc. 110 () >>Cic. Luc. 112

Powered by PhiloLogic